Liber Exodus*

Caput 26: Versus 22

Ad occidentalem,etc.BEDA, ibid.Occidentalis plaga, etc., usque ad usque ad finem saeculi sunt in Ecclesia permansuri.Ad occidentalem vero plagam,etc.ID., ibid.Bene in occidentali plaga tabernaculum consummatur, etc., usque ad sed etiam pro malis a quibus liberavit.ID.Bene plaga occidentalis, quae mare respicere dicta est, sex tabulis constat: quia in senario boni operis consummatio notatur: quia in illo mundi ornatum Dominus consummavit; in illo hominem in principio creavit; in illo genus humanum sua passione restauravit. Vel quia sunt sex aetates saeculi, quibus oportet nos bonis operibus perfici, ut ad aeternam et resurrectionis gloriam perveniamus.
(* Traductions européennes)